COMBINAE

COMBINAE
COMBINAE
Graece Διπλαῖ, Diplomata, tractoriae, quae dabantur cursu publicô utentibus, evectiones i. e. literae, quae dabantur a Principe ad combinanda publica animalia et cursum usurpandum. Combina igitur, pro Combinatio est, Graece σύνθημα, συνδυασμὸς: unde κομβινεύειν, ordinare, disponere in rebus Circensibus, apud Chrysostomum de Circo. Nam κομβίνα etiam dicebatur signum vel mappa, quam mittebat Praetor committendis Ludis; hinc κομβινεύειν, proprie signum emittendis quadrigis dare et κομβίναν mittere. Item συνθηκίζειν. Namque κομβινεύματα illa aliquando de sponsionibus et compactis accipiebantur, quae depositô pignore a spectatoribus fieri solebant, in ludis Circensibus, quum pars hac agitatorum illum, pars illa istum fore victorem contenderent. Quâ vocis notione etiam Balsamo utitur, apud Salmas ad Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 1. Vide Meursium, Glossar. in κομβίνα et Phil. Priorium, Dissertat. de Literis tractoriis, num. 10. infra quoque Tractoria. Apud Car. du Fresne, in Glossar. Combinale, dicitur in libro quodam Grammaticae pars de combinatione dictionum, sub forma congruitatis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Urkunde — (lat. Instrumentum), 1) im weitesten Sinne jedes Beweismittel, mit Einschluß der Zeugen; 2) im engeren Sinne ein lebloser, von Menschenhand gefertigter Gegenstand, welcher entweder zur Erhaltung des Andenkens an irgend eine Begebenheit od. zur… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • EVECTIONES — Recentioribus, item Tractoriae, et Combinae: quae Duplomata Vett. literae sunt, quae dabantur a Principe, ad combinanda publica animalia, et cursum usurpandum, Salmas. ad Capitolin. in Pertinace. Praefectorum Praetorio muneris fuisse, evectiones… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPONSIONIS — in Foro, faciendae olim ratio, apud Romanos, huiusmodi fuit: Petitor, ubi eum, unde petebatur, aut intentionem aut rationem intentionis suae inficiantem, audivit, eum Sponsione sacramenti provocavit, Ni ita esset; quâ factâ Reus petitorem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • combină — COMBÍNĂ, combine, s.f. Maşină de lucru complexă care îndeplineşte simultan mai multe operaţii. ♢ Combină agricolă = maşină (autopropulsată) care execută simultan mai multe lucrări agricole. Combină minieră = maşină care efectuează operaţiile de… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”